MERCORIUM, Gall. MERCOEUR

MERCORIUM, Gall. MERCOEUR
MERCORIUM, Gall. MERCOEUR
locus Galliae. Vide supra, unde illustri familiae nomen. Est autem illa ramus Lotharingicae stirpis, ortus a maiori filio Renati Ducis Lotharingiae et et Barri Antonio, a quo Duces ipsi Lotharingiae (per maiorem huius filium) originem suam habent. Minor enim Renati fil. Anronii frater Claudius, Guisios, Ioyesios, Meduanios, Aumalios, Ellebovios, Harcurtios, ex se dedit, quibus omnibus in Gallia sedes contigêre. Sicut igitur Antonius praefatus, per Franciscum filium primogenitum, Successorem suum, Duces sevit, ita collateralem hunc Mercurianorum Ducum surculum ex se dedit, per Nicolaum, alterum filium; cuius progenitores posterique sic habent. Antonius de Lotharingia Comes de Vaudemont et Guise, qui obiit A. C. 1447. ex Maria de Harcourt, (filia Iohannis Comitis, Aumalii et Ellebovii) genuit Fridericum Ducem Lotharingiae et Barri exstinctum A. C. 1470. Hoc et Iolanthâ Andinâ Ducissâ Lotharingiae et Barri (Renato Rege Siciliae et Isabellâ Lotharingiae filiâ Caroli Ducis genitâ) natus Renatus Dux, obiit A. C. 1508. Pater, ex Philippa Geldrica, filia Adolfi Egmond. Ducis Geldriae, Antonii Ducis Lotharingiae et Barri, defuncti A. C. 1544. Huius ex Renata Borbonia (filia Gilberti Borbonii Comitis Montpenserii et Claret Gonzageae de Mantua) minor natur filius Nicolaus Lotharingus Comes de Vaudemont et Chalignq Marchio de Nomeny, Dux Mercurianus (de Mercoeur) obiit A. C. 1576. relictis, ex Iohanna, Sabauda (filia Philippi Ducis
Nemorosii Comitis Genev.) Philippô Emanuele Duce Mercurianô, Carolô Cardinali, qui decessit A. C. 1587. Iohanne (qui puer obiit,) Franciscô Marchione de Chaussiny desunctô A. C....) de Margarethâ filiâ: e quibus haec primis nuptiis Annam Ducem Gaudiosae maritum habuit; alteris Franciscum Lucemburgicum Ducem de Piney, defuncta A. C. 1625. Primus vero, Philippus nempe Emanuel uxorem duxit Mariam, Pentheuriae domus heredem; quo e matrimonio unica prodiit filia Maria, uxor Caesaris Ducis Vindocini, Henrici IV. cognomnie Magni Galliae Regis filii nothi ex Gabrielide Estraea: cuius posteritas in Ducibus Mercuriano atque Beaufortio apud Gallos superest. Phil. Iac. Spenerus Theatr. Nobil. Europ. Part. II. p. 33.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • MERCORIA — Villa, a Mercurio cognominata, quem Galli, inque his Fredegarius, et Carolus M. in Ep. ad Fastradam Reginam coniugem suam, Mercorem dixêre; alias villa Mercorius, locus Galliae est, in Lemovicibus, Mercqs vulgo: quam Aicardus de Merccria, missus… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”